| I. Germania omnis a Gallis
Raetisque et Pannoniis Rheno et Danuvio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut
montibus separatur. Cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia
complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus,
Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus, modico flexu in occidentem versus
septentrionali Oceano miscetur. Danuvius, molli et clementer edito montis Abnobae iugo
effusus, pluris populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat: septimum os
paludibus hauritur. |
II. Ipsos Germanos indigenas
crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim
sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et immensus ultra utque sic
dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. Quis porro, praeter
periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta, Germaniam peteret,
informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit?
Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos memoriae et annalium
genus est, Tuistonem deum terra editum et filium Mannum originem gentis conditoresque.
Manno tris filios adsignant, e quorum nominibus proximi Oceano Ingaevones, medii
Herminones, ceteri Istaevones vocentur. Quidam, ut in licentia vetustatis, pluris deo
ortos plurisque gentis appellationes, Marsos, Gambrivios, Suebos, Vandilios adfirmant,
eaque vera et antique nomina. Ceterum Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam
qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint, ac nunc Tungri, tunc Germani vocati sint.
Ita nationis nomen, non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox
etiam a se ipsis, invento nomine Germani vocarentur. III. Fuisse apud
eos et Herculem memorant, primumque omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. Sunt
illis haec quoque carmina, quorum relatu, quem barditum vocant, accendunt animos
futuraeque pugnae fortunam ipso cantu augurantur. Terrent enim trepidantve, prout sonuit
acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur. Adfectatur praecipue asperitas
soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu
intumescat. Ceterum et Ulixen quidam opinantur longo illo et fabuloso errore in hunc
Oceanum delatum adisse Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni situm hodieque
incolitur, ab illo constitutum nominatumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto
Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis
litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc exstare. Quae neque confirmare
argumentis neque refellere in animo est: ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem. |
| IV. Ipse eorum opinionibus
accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum conubiis infectos propriam et
sinceram et tantum sui similem gentem exstitisse arbitrantur. Unde habitus quoque
corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi,
rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida: laboris atque operum non eadem
patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove
adsueverunt. |
| V. Terra etsi aliquanto
specie differt, in universum tamen aut silvis horrida aut paludibus foeda, umidior qua
Gallias, ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit; satis ferax, frugiferarum arborum
impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera. Ne armentis quidem suus honor aut
gloria frontis; numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt. Argentum et aurum
propitiine an irati di negaverint dubito. Nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae venam
argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? Possessione et usu haud perinde
adficiuntur. Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri
data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur; quamquam proximi, ob usum
commerciorum, aurum et argentum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae
adgnoscunt atque eligunt. Interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur.
Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque. Argentum quoque magis quam
aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est
promiscua ac vilia mercantibus. |
| VI. Ne ferrum quidem
superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur.
Hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum
habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent. Et eques quidem
scuto frameaque contentus est; pedites et missilia spargunt, pluraque singuli, atque in
immensum vibrant, nudi aut sagulo leves. Nulla cultus iactatio; scuta tantum lectissimis
coloribus distinguunt. Paucis loricae, vix uni alterive cassis aut galea. Equi non forma,
non velocitate conspicui. Sed nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum aut
uno flexu dextrox agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit. In universum aestimanti
plus penes peditem roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem
pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant. Definitur et
numerus: centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo
numerus fuit, iam nomen et honor est. Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo
rursus instes consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis
proeliis referunt. Scutum reliquisse praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut
concilium inire ignominioso fas; multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt. |
| VII. Reges ex nobilitate,
duces ex virtute sumunt. Nec regibus infinita aut libera potestas, et duces exemplo potius
quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. Ceterum
neque animadvertere neque vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, non
quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt.
Effigiesque et signa quaedam detracta lucis in proelium ferunt; quodque praecipuum
fortitudinis incitamentum est, non casus nec fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit,
sed familiae et propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri,
unde vagitus infantium. Hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad
coniuges vulnera ferunt; nec illae numerare aut exigere plagas pavent, cibosque et
hortamina pugnantibus gestant. VIII. Memoriae proditur quasdam acies
inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et
monstrata cominus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent,
adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles
imperantur. Inesse quin etiam sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum
aspernantur aut responsa negligunt. Vidimus sub divo Vespasiano Veledam diu apud plerosque
numinis loco habitam. Sed et olim Albrunam et compluris alias venerati sunt, non
adulatione nec tamquam facerent deas. |
| IX. Deorum maxime Mercurium
colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fas habent. Herculem ac Martem
concessis animalibus placant. Pars Sueborum et Isidi sacrificat: unde causa et origo
peregrino sacro parum comperi, nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet
advectam religionem. Ceterum nec cohibere parietibus deos neque in ullam humani oris
speciem adsimulare ex magnitudine caelestium arbitrantur: lucos ac nemora consecrant
deorumque nominibus appellant secretum illud quod sola reverentia vident. |
| X. Auspicia sortesque ut qui
maxime observant. Sortium consuetudo simplex: virgam frugiferae arbori decisam in surculos
amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito
spargunt. Mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater
familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum
impressam ante notam interpretatur. Si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem
consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur. Et illud quidem etiam hic
notum, avium voces volatusque interrogare. Proprium gentis equorum quoque praesagia ac
monitus experiri. Publice aluntur isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere
contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur
hinnitusque ac fremitus observant. Nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem,
sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim ministros deorum, illos conscios putant. Est
et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant. Eius gentis cum
qua bellum est, captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis
quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro praeiudicio accipitur. |
| XI. De minoribus rebus
principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem
arbitrium est, apud principes pertractentur. Coeunt, nisi quid fortuitum et subitum
incidit, certis diebus, cum aut incohatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc
auspicatissimum initium credunt. Nec dierum numerum, ut nos, sed noctium computant. Sic
constituunt, sic condicunt: nox ducere diem videtur. Illud ex libertate vitium, quod non
simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium
absumitur. Ut turbae placuit, considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et
coercendi ius est, imperatur. Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas,
prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis quam
iubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur; sin placuit, frameas
concutiunt. Honoratissimum adsensus genus est armis laudare. |
| XII. Licet apud concilium
accusare quoque et discrimen capitis intendere. Distinctio poenarum ex delicto. Proditores
et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude
iniecta insuper crate mergunt. Diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera
ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia abscondi. Sed et levioribus delictis pro modo
poena. Equorum pecorumque numero convicti multantur. Pars multae regi vel civitati, pars
ipsi, qui vindicatur, vel propinquis eius exsolvitur. Eliguntur in isdem conciliis et
principes, qui iura per pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex plebe comites,
consilium simul et auctoritas, adsunt. |
| XIII. Nihil autem neque
publicae neque privatae rei nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris,
quam civitas suffecturum probaverit. Tum in ipso concilio vel principum aliquis vel pater
vel propinqui scuto frameaque iuvenem ornant. Haec apud illos toga, hic primus iuventae
honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae. Insignis nobilitas aut magna patrum
merita principis dignationem etiam adulescentulis adsignant: ceteris robustioribus ac iam
pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites aspici. Gradus quin etiam et ipse
comitatus habet iudicio eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus
apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. Haec dignitas,
hae vires, magno semper electorum iuvenum globo circumdari, in pace decus, in bello
praesidium. Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen,
ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat; expetuntur enim legationibus et
muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant. XIV.
Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe comitatui virtutem principis non
adaequare. Iam vero infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi suo ex acie
recessisse. Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare
praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant, comites pro principe. Si
civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium
petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et
facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam
victricemque frameam. Nam epulae et, quamquam incompti, largi tamen apparatus pro
stipendio cedunt. Materia munificentiae per bella et raptus. Nec arare terram, aut
exspectare annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et vulnera mereri. Pigrum quin
immo et iners videtur sudore adquirere quod possis sanguine parare. |
| XV. Quotiens bella non
ineunt, non multum venatibus, plus per otium transigunt, dediti somno ciboque, fortissimus
quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis
senibusque et infirmissimo cuique ex familia; ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum
idem homines sic ament inertiam et oderint quietum. Mos est civitatibus ultro ac viritum
conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam
necessitatibus subvenit. Gaudent praecipue finitimarum gentium donis, quae non modo a
singulis, sed et publice mittuntur, electi equi, magna arma, phalerae torquesque. Iam et
pecuniam accipere docuimus. |
| XVI. Nullis Germanorum
populis urbes habitari satis notum est, ne pati quidem inter se iunctas sedes. Colunt
discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant non in nostrum
morem conexis et cohaerentibus aedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive
adversus casus ignis remedium sive inscitia aedificandi. Ne caementorum quidem apud illos
aut tegularum usus: materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem.
Quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splendente, ut picturam ac lineamenta
colorum imitetur. Solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant,
suffugium hiemi et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eiusmodi locis molliunt,
et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut
eo ipso fallunt quod quaerenda sunt. |
| XVII. Tegumen omnibus
sagum fibula aut, si desit, spina consertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque
ignem agunt. Locupletissimi veste distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi,
sed stricta et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pelles, proximi ripae
negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. Eligunt feras
et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum quas exterior Oceanus atque
ignotum mare gignit. Nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius
lineis amictibus velantur eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas
non extendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars pectoris patet. |
XVIII. Quamquam severa
illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris. Nam prope soli barbarorum
singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine, sed ob
nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert.
Intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres
quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea
gladioque. In haec munera uxor accipitur, atque invicem ipsa armorum aliquid viro adfert:
hoc maximum vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitrantur. Ne se mulier
extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii
auspiciis admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in proelio
passuram ausuramque. Hoc iuncti boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant; sic
vivendum, sic pereundum: accipere se quae liberis inviolata ac digna reddat, quae nurus
accipiant rursusque ad nepotes referantur. XIX. Ergo saepta
pudicita agunt, nullis spectaculorum inlecebris, nullis conviviorum inritationibus
corruptae. Litterarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. Paucissima in tam numerosa
gente adulteria, quorum poena praesens et maritis permissa. Abscisis crinibus nudatam
coram propinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere agit. Publicatae enim
pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit. Nemo enim
illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum vocatur. Melius quidem adhuc eae
civitates, in quibus tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel transigitur.
Sic unum accipiunt maritum quomodo unum corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne
longior cupiditas, ne tamquam maritum, sed tamquam matrimonium ament.
Numerum liberorum finire aut quemquam ex adgnatis necare flagitium habetur,
plusque ibi boni mores valent quam alibi bonae leges. XX. In omni
domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec corpora, quae miramur, excrescunt. Sua quemque
mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis
educationis deliciis dignoscas: inter eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas
separet ingenuos, virtus adgnoscat. Sera iuvenum venus, eoque inexhausta pubertas. Nec
virgines festinantur; eadem iuventa, similis proceritas: pares validaeque miscentur, ac
robora parentum liberi referunt.
Sororum filiis idem apud avunculum qui apud patrem honor. Quidam sanctiorem
arctioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis obsidibus magis exigunt,
tamquam et animum firmius et domum latius teneant. Heredes tamen successoresque sui cuique
liberi, et nullum testamentum. Si liberi non sunt, proximus gradus in possessione fratres,
patrui, avunculi. Quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, tanto
gratiosior senectus; nec ulla orbitatus pretia. XXI. Suscipere tam
inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est. Nec implacabiles durant:
luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero recipitque satisfactionem
universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta
libertatem.
Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. Quemcumque
mortalium arcere tecto nefas habetur; pro fortuna quisque apparatis epulis excipit. Cum
defecere, qui modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam domum non
invitati adeunt. Nec interest: pari humanitate accipiuntur. Notum ignotumque quantum ad
ius hospitis, nemo discernit. Abeunti, si quid poposcerit, concedere moris; et poscendi
invicem eadem facilitas. Gaudent muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur.
Victus inter hospites comis. |
| XXII. Statim e somno,
quem plerumque in diem extrahunt, lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems
occupat. Lauti cibum capiunt: separatae singulis sedes et sua cuique mensa. Tum ad negotia
nec minus saepe ad convivia procedunt armati. Diem noctemque continuare potando nulli
probrum. Crebrae, ut inter vinolentos, rixae, raro conviciis, saepius caede et vulneribus
transiguntur. Sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis adfinitatibus et
asciscendis principibus, de pace denique ac bello plerumque in conviviis consultant,
tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus aut ad magnas
incalescat. Gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris licentia ioci; ergo
detecta et nuda omnium mens. Postera die rectractatur, et salva utriusque temporis ratio
est: deliberant, dum fingere nesciunt, constituunt, dum errare non possunt. XXIII. Potui umor ex hordeo aut frumento, in quandam similitudinem
vini corruptus: proximi ripae et vinum mercantur. Cibi simplices, agrestia poma, recens
fera, aut lac concretum. Sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem. Adversus sitim
non eadem temperantia. Si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus
facile vitiis quam armis vincentur. |
| XXIV. Genus
spectaculorum unum atque in omni coetu idem. Nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter
gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt. Exercitatio artem paravit, ars decorum,
non in quaestum tamen aut mercedem: quamvis audacis lasciviae pretium est voluptas
spectantium. Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi perdendive
temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo iactu de libertate ac de
corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit: quamvis iuvenior, quamvis
robustior adligari se ac venire patitur. Ea est in re prava pervicacia; ipsi fidem vocant.
Servos condicionis huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant. |
| XXV. Ceteris servis non
in nostrum morem, discriptis per familiam ministeriis, utuntur: suam quisque sedem, suos
penates regit. Frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus
hactenus paret: cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac
vinculis et opere coercere rarum. Occidere solent, non disciplina et severitate, sed
impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est. Liberti non multum supra servos sunt.
Raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae
regnantur: ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros impares
libertini libertatis argumentum sunt. |
XXVI. Faenus agitare et
in usuras extendere ignotum; ideoque magis servatur quam si vetitum esset.
Agri pro numero cultorum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se
secundum dignationem partiuntur; facilitatem partiendi camporum spatia praestant. Arva per
annos mutant, et superest ager. Nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore
contendunt, ut pomaria conserant et prata separent et hortos rigent: sola terrae seges
imperatur. Unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et aestas
intellectum ac vocabula habent, autumni perinde nomen ac bona ignorantur. |
| XXVII. Funerum nulla
ambitio: id solum observatur, ut corpora clarorum virorum certis lignis crementur. Struem
rogi nec vestibus nec odoribus cumulant: sua cuique arma, quorundam igni et equus
adicitur. Sepulcrum caespes erigit: monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem
defunctis aspernantur. Lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt.
Feminis lugere honestum est, viris meminisse. Haec in commune de omnium
Germanorum origine ac moribus accepimus. Nunc singularum gentium instituta ritusque,
quatenus differant, quae nationes e Germania in Gallias commigraverint, expediam. |
| XXVIII. Validiores olim
Gallorum res fuisse summus auctorum divus Iulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos
in Germaniam transgressos. Quantulum enim amnis obstabat quo minus, ut quaeque gens
evaluerat, occuparet permutaretque sedes promiscuas adhuc et nulla regnorum potentia
divisas? Igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii,
Gallica utraque gens, tenuere. Manet adhuc Boihaemi nomen significatque loci veterem
memoriam quamvis mutatis cultoribus. Sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis Germanorum
natione an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone
institutis moribus utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate eadem
utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et Nervii circa adfectationem Germanicae
originis ultro ambitiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitudine et
inertia Gallorum separentur. Ipsam Rheni ripam haud dubie Germanorum populi colunt,
Vangiones, Triboci, Nemetes. Ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia esse meruerint ac
libentius Agrippinenses conditoris sui nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi
olim et experimento fidei super ipsam Rheni ripam conlocati, ut arcerent, non ut
custodirentur. |
XXIX. Omnium harum
gentium virtute praecipui Batavi non multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt,
Chattorum quondam populus et seditione domestica in eas sedes transgressus in quibus pars
Romani imperii fierent. Manet honos et antiquae societatis insigne. Nam nec tributis
contemnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus et conlationibus et tantum in usum
proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur. Est in eodem obsequio et
Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteres
terminos imperii reverentiam. Ita sede finibusque in sua ripa, mente animoque nobiscum
agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso adhuc terrae suae solo et caelo acrius
animantur.
Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuviumque
consederint, eos qui Decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum et inopia audax
dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii
et pars provinciae habentur. |
| XXX. Ultra hos Chatti
initium sedis ab Hercynio saltu incohant, non ita effusis ac palustribus locis, ut ceterae
civitates, in quas Germania patescit; durant siquidem colles, paulatim rarescunt, et
Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul atque deponit. Duriora genti corpora,
stricti artus, minax vultus et maior animi vigor. Multum, ut inter Germanos, rationis ac
sollertiae: praeponere electos, audire praepositos, nosse ordines, intellegere occasiones,
differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem inter
certa numerare, quodque rarissimum nec nisi ratione disciplinae concessum, plus reponere
in duce quam in exercitu. Omne robur in pedite, quem super arma ferramentis quoque et
copiis onerant. Alios ad proelium ire videas, Chattos ad bellum. Rari excursus et fortuita
pugna. Equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere: velocitas
iuxtas formidinem, cunctatio proprior constantiae est. |
| XXXI. Et aliis
Germanorum populis usurpatum raro et privata cuiusque audentia apud Chattos in consensum
vertit, ut primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi hoste caeso exuere
votivum obligatumque virtuti oris habitum. Super sanguinem et spolia revelant frontem,
seque tum demum pretia nascendi retulisse dignosque patria ac parentibus ferunt. Ignavis
et imbellibus manet squalor. Fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id
genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat. Plurimis Chattorum hic
placet habitus, iamque canent insignes et hostibus simul suisque monstrati. Omnium penes
hos initia pugnarum; haec prima semper acies, visu nova, nam ne in pace quidem vultu
mitiore mansuescunt. Nulli domus aut ager aut aliqua cura: prout ad quemque venere,
aluntur, prodigi alieni, contemptores sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti
impares faciat. |
| XXXII. Proximi Chattis
certum iam alveo Rhenum, quique terminus esse sufficiat, Usipi ac Tencteri colunt.
Tencteri super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte praecellunt; nec maior
apud Chattos peditum laus quam Tencteris equitum. Sic instituere maiores: posteri
imitantur. Hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio: perseverant senes. Inter familiam
et penates et iura successionum equi traduntur: excipit filius, non ut cetera, maximus
natu, sed prout ferox bello et melior. |
| XXXIII. Iuxta
Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Chamavos et Angrivarios immigrasse narratur,
pulsis Bructeris ac penitus excisis vicinarum consensu nationum, seu superbiae odio seu
praedae dulcedine seu favore quodam erga nos deorum. Nam ne spectaculo quidem proelii
invidere: super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed, quod magnificentius est,
oblectationi oculisque ceciderunt. Maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri,
at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius
potest quam hostium discordiam. |
| XXXIV. Angrivarios et
Chamavos a tergo Dulgubnii et Chasuarii cludunt aliaeque gentes haud perinde memoratae. A
fronte Frisii excipiunt. Maioribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium.
Utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et
Romanis classibus navigatos. Ipsum quin etiam Oceanum illa temptavimus. Et superesse adhuc
Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique magnificum est,
in claritatem eius referre consensimus. Nec defuit audentia Druso Germanico; sed obstitit
Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri. Mox nemo temptavit, sanctiusque ac
reverentius visum de actis deorum credere quam scire. |
| XXXV. Hactenus in
occidentem Germaniam novimus. In septentrionem ingenti flexu redit. Ac primo statim
Chaucorum gens, quamquam incipiat a Frisiis ac partem litoris occupet, omnium quas exposui
gentium lateribus obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur. Tam immensum terrarum
spatium non tenent tantum Chauci, sed et implent, populus inter Germanos nobilissimus,
quique magnitudinem suam malit iustitia tueri. Sine cupiditate, sine impotentia, quieti
secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur. Id
praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod ut superiores agant, non per iniurias
adsequuntur. Prompta tamen omnibus arma ac, si res poscat, exercitus, plurimum virorum
equorumque; et quiescentibus eadem fama. |
| XXXVI. In latere
Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac marcentem diu pacem inlacessiti nutrierunt.
Idque iucundius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso quiescas: ubi
manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt. Ita qui olim boni aequique
Cherusci, nunc inertes ac stulti vocantur: Chattis victoribus fortuna in sapientiam
cessit. Tracti ruina Cheruscorum et Fosi, contermina gens: adversarum rerum ex aequo socii
sunt, cum in secundis minores fuissent. |
| XXXVII. Eundem
Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas, sed gloria ingens.
Veterisque famae lata vestiga manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc
quoque metiaris molem manusque gentis et tam magni exitus fidem. Sescentesimum et
quadragesimum annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma Caecilio
Metello et Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum Imperatoris Traiani consulatum
computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu Germania vincitur. Medio tam
longi aevi spatio multa invicem damna. Non Samnis, non Poeni, non Hispaniae Galliaeve, ne
Parthi quidem saepius admonuere; quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. Quid
enim aliud nobis, quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra Ventidium deiectus
Oriens obiecerit? At Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione
Gnaeoque Mallio fusis vel captis, quinque simul consulares exercitus populo Romano, Varum
trisque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, divus
Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt. Mox
ingentes Gaii Caesaris minae in ludibrium versae. Inde otium, donec occasione discordiae
nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis etiam Gallias adfectavere; ac
rursus inde pulsi proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt. |
| XXXVIII. Nunc de
Suebis dicendum est, quorum non una ut Chattorum Tencterorumve gens; maiorem enim
Germaniae partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in
commune Suebi vocentur. Insigne gentis obliquare crinem nodoque substringere. Sic Suebi a
ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur. In aliis gentibus seu
cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepe accidit, imitatione, rarum et intra iuventae
spatium: apud Suebos usque ad canitiem horrentem capillum retro sequuntur, ac saepe in
ipso [solo] vertice religant. Principes et ornatiorem habent. Ea cura formae, sed
innoxiae; neque enim ut ament amenturve; in altitudinem quandam et terrorem adituri bella
compti, ut hostium oculis, ornantur. |
| XXXIX. Vetustissimos
se nobilissimosque Sueborum Semnones memorant. Fides antiquitatis religione firmatur.
Stato tempore in silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram omnes eiusdem sanguinis
populi legationibus coeunt caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda
primordia. Est et alia luco reverentia: nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor et
potestatem numinis prae se ferens. Si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud
licitum: per humum evolvuntur. Eoque omnis superstitio respicit, tamquam inde initia
gentis, ibi regnator omnium deus, cetera subiecta atque parentia. Adicit auctoritatem
fortuna Semnonum: centum pagi iis habitantur, magnoque corpore efficitur ut se Sueborum
caput credant. |
| XL. Contra Langobardos
paucitas nobilitat: plurimis ac valentissimis nationibus cincti non per obsequium, sed
proeliis ac periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et Aviones et Anglii et Varini et
Eudoses et Suardones et Nuithones fluminibus aut silvis muniuntur. Nec quicquam notabile
in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est terram matrem, colunt, eamque
intervenire rebus hominum, invehi populus arbitrantur. Est in insula Oceani castum nemus,
dicatumque in eo vehiculum, veste contectum. Attingere uni sacerdoti concessum. Is adesse
penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur. Laeti
tunc dies, festa loca, quaecumque adventu hospitioque dignatur. Non bella ineunt, non arma
sumunt; clausum omne ferrum; pax et quies tunc tantum nota, tunc tantum amata, donec idem
sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat. Mox vehiculum et vestes et,
si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur. Servi ministrant, quos statim idem
lacus haurit. Arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit illud, quod tantum
perituri vident. |
| XLI. Et haec quidem pars
Sueborum in secretiora Germaniae porrigitur. Propior, (ut, quo modo paulo ante Rhenum, sic
nunc Danuvium sequar) Hermundurorum civitas, fida Romanis; eoque solis Germanorum non in
ripa commercium, sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia. Passim
sine custode transeunt; et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his
domos villasque patefecimus non concupiscentibus. In Hermunduris Albis oritur, flumen
inclitum et notum olim; nunc tantum auditur. |
| XLII. Iuxta Hermunduros
Naristi ac deinde Marcomani et Quadi agunt. Praecipua Marcomanorum gloria viresque, atque
ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta. Nec Naristi Quadive degenerant. Eaque
Germaniae velut frons est, quatenus Danuvio peragitur. Marcomanis Quadisque usque ad
nostram memoriam reges mansuerunt ex gente ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus. Iam
et externos patiuntur, sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana. Raro armis
nostris, saepius pecunia iuvantur, nec minus valent. |
XLIII. Retro Marsigni,
Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum Quadorumque claudunt. E quibus Marsigni et Buri
sermone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos Pannonica lingua coarguit non esse
Germanos, et quod tributa patiuntur. Partem tributorum Sarmatae, partem Quadi ut
alienigenis imponunt. Cotini, quo magis pudeat, et ferrum effodiunt. Omnesque hi populi
pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium iugumque insederunt. Dirimit enim
scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt. Ex quibus
latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum. Valentissimas nominasse
sufficiet, Harios, Helveconas, Manimos, Elisios, Nahanarvalos. Apud Nahanarvalos antiquae
religionis lucus ostenditur. Praesidet sacerdos muliebri ornatu; sed deos interpretatione
Romana Castorem Pollucemque memorant. Ea vis numini, nomen Alcis. Nulla simulacra, nullum
peregrinae superstitionis vestigium; ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. Ceterum
Harii super vires, quibus enumeratos paulo ante populos antecedunt, truces insitae
feritati arte ac tempore lenocinantur. Nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia
noctes legunt ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem inferunt, nullo
hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi
vincuntur.
Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius quam ceterae Germanorum
gentes, nondum tamen supra libertatem. Protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii;
omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves gladii et erga reges obsequium. |
| XLIV. Suionum hinc
civitates ipso in Oceano praeter viros armaque classibus valent. Forma navium eo differt,
quod utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. Nec velis ministrantur, nec
remos in ordinem lateribus adiungunt: solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut
res poscit, hinc vel illinc remigium. Est apud illos et opibus honos, eoque unus
imperitat, nullis iam exceptionibus, non precario iure parendi. Nec arma, ut apud ceteros
Germanos, in promiscuo, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia subitos hostium
incursus prohibet Oceanus, otiosae porro armatorum manus facile lasciviunt. Enimvero neque
nobilem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis praeponere regia utilitas est. |
XLV. Trans Suionas
aliud mare, pigrum ac prope immotum, quo cingi cludique terrarum orbem hinc fides, quod
extremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus ut sidera hebetet; sonum
insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
Illuc usque, et fama vera, tantum natura.
Ergo iam dextro Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus ritus
habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior. Matrem deum venerantur. Insigne
superstitionis formas aprorum gestant. Id pro armis omniumque tutela securum deae cultorem
etiam inter hostis praestat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque
fructus patientius quam pro solita Germanorum inertia laborant. Sed et mare scrutantur, ac
soli omnium sucinum, quod ipsi glaesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. Nec
quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve. Diu quin etiam inter
cetera eiectamenta maris iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. Ipsis in nullo usu:
rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. Sucum tamen arborum esse
intelligas, quia terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quae
implicata umore mox durescente materia cluduntur. Fecundiora igitur nemora lucosque sicut
Orientis secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse
crediderim, quae vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur ac
vi tempestatum in adversa litora exundant. Si naturam sucini admoto igni temptes, in modum
taedae accenditur, alitque flammam pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve
lentescit.
Suionibus Sitonum gentes continuantur. Cetera similes uno differunt, quod
femina dominatur: in tantum non modo a libertate, sed etiam a servitute degenerant. Hic
Suebiae finis. |
| XLVI. Peucinorum
Venedorumque et Fennorum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito, quamquam Peucini,
quos quidam Bastarnas vocant, sermone, cultu, sede ac domiciliis ut Germani agunt. Sordes
omnium ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarmatarum habitum foedantur.
Venedi multum ex moribus traxerunt; nam quicquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac
montium erigitur latrociniis pererrant. Hi tamen inter Germanos potius referuntur, quia et
domos figunt et scuta gestant et pedum usu ac pernicitate gaudent: quae omnia diversa
Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas: non
arma, non equi, non penates; victui herba, vestitui pelles, cubiles humus: sola in
sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. Idemque venatus viros pariter ac
feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. Nec aliud infantibus
ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum nexu contegantur: hic redeunt
iuvenes, hoc senum receptaculum. Sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, inlaborare
domibus, suas alienasque fortunas spe metuque versare. Securi adversus homines, securi
adversus deos, rem difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset. Cetera
iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum
gerere: quod ego ut incompertum in medium relinquam. |